Ester 10

VulgSistine: Vulgata Sistina (SM_VULGSISTINE) vs ARIB

Sair da comparação
ARIB Almeida Revisada Imprensa Bíblica
1 Rex vero Assuerus omnem terram, et cunctas maris insulas fecit tributarias:
1 O rei Assuero impôs tributo à terra e às ilhas do mar.
2 cuius fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum:
2 Quanto a todos os atos do seu poder e do seu valor, e a narrativa completa da grandeza de Mordecai, com que o rei o exaltou, porventura não estão eles escritos no livro dos anais dos reis da Média e da Pérsia?
3 et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Assuero fuerit: et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo, et loquens ea, quae ad pacem seminis sui pertinerent.
3 Pois o judeu Mordecai foi o segundo depois do rei Assuero, e grande entre os judeus, e estimado pela multidão de seus irmãos, porque procurava o bem-estar do seu povo, e falava pela paz de toda sua nação.
4 Dixitque Mardochaeus: A Deo facta sunt ista.
4 — ausente —
5 Recordatus sum somnii, quod videram, haec eadem significantis: nec eorum quidquam irritum fuit.
5 — ausente —
6 Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem, solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est, quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam.
6 — ausente —
7 Duo autem dracones: ego sum, et Aman.
7 — ausente —
8 Gentes, quae convenerant: hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudaeorum.
8 — ausente —
9 Gens autem mea: Israel est, quae clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum: liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter Gentes:
9 — ausente —
10 et duas sortes esse praecepit, unam Populi Dei, et alteram cunctarum Gentium.
10 — ausente —
11 Venitque utraque sors in statutum ex illo iam tempore diem coram Deo universis gentibus:
11 — ausente —
12 et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hereditatis suae.
12 — ausente —
13 Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima, et quintadecima die eiusdem mensis, cum omni studio, et gaudio in unum coetum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israel.
13 — ausente —

Ler em outra tradução

Comparar com outra

Estude este capítulo no WhatsApp

Peça à IA da Bíblia Fala para explicar Ester 10, comparar traduções ou montar um estudo — tudo direto pelo WhatsApp.