Salmos 46

Nova Vulgata (NVLA)

1 Magistro chori. Filiorum Core. Secundum " Virgines... ". Canticum.

2 Deus est nobis refugium et virtus,adiutorium in tribulationibus inventus est nimis.

3 Propterea non timebimus, dum turbabitur terra,et transferentur montes in cor maris.

4 Fremant et intumescant aquae eius, conturbentur montes in elatione eius.

5 Fluminis rivi laetificant civitatem Dei,sancta tabernacula Altissimi.

6 Deus in medio eius, non commovebitur;adiuvabit eam Deus mane diluculo.

7 Fremuerunt gentes, commota sunt regna;dedit vocem suam, liquefacta est terra.

8 Dominus virtutum nobiscum,refugium nobis Deus Iacob.

9 Venite et videte opera Domini,quae posuit prodigia super terram.Auferet bella usque ad finem terrae,

10 arcum conteret et confringet armaet scuta comburet igne.

11 Vacate et videte quoniam ego sum Deus:exaltabor in gentibus et exaltabor in terra.

12 Dominus virtutum nobiscum,refugium nobis Deus Iacob.

Ler em outra tradução

Comparar lado a lado

Estude este capítulo no WhatsApp

Peça à IA da Bíblia Fala para explicar Salmos 46, comparar traduções ou montar um estudo — tudo direto pelo WhatsApp.