Salmos 2

Nova Vulgata (NVLA)

1 Quare fremuerunt gentes,et populi meditati sunt inania?

2 Astiterunt reges terrae,et principes convenerunt in unumadversus Dominum et adversus christum eius:

3 " Dirumpamus vincula eorumet proiciamus a nobis iugum ipsorum! ".

4 Qui habitat in caelis, irridebit eos,Dominus subsannabit eos.

5 Tunc loquetur ad eos in ira suaet in furore suo conturbabit eos:

6 " Ego autem constitui regem meum super Sion, montem sanctum meum! ".

7 Praedicabo decretum eius.Dominus dixit ad me: " Filius meus es tu;ego hodie genui te.

8 Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuamet possessionem tuam terminos terrae.

9 Reges eos in virga ferreaet tamquam vas figuli confringes eos ".

10 Et nunc, reges, intellegite;erudimini, qui iudicatis terram.

11 Servite Domino in timoreet exsultate ei cum tremore.

12 Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur,et pereatis de via,cum exarserit in brevi ira eius.Beati omnes, qui confidunt in eo.

Ler em outra tradução

Comparar lado a lado

Estude este capítulo no WhatsApp

Peça à IA da Bíblia Fala para explicar Salmos 2, comparar traduções ou montar um estudo — tudo direto pelo WhatsApp.