Salmos 124

VulgConte: Vulgata Clementina, Conte editore (SM_VULGCONTE)

1 Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in æternum, qui habitat

2 in Ierusalem. Montes in circuitu eius: et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum.

3 Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum: ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas.

4 Benefac Domine bonis, et rectis corde.

5 Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem: pax super Israel.

Ler em outra tradução

Comparar lado a lado

Estude este capítulo no WhatsApp

Peça à IA da Bíblia Fala para explicar Salmos 124, comparar traduções ou montar um estudo — tudo direto pelo WhatsApp.