Salmos 10

VulgConte: Vulgata Clementina, Conte editore (SM_VULGCONTE)

1 In finem, Psalmus David.

2 In Domino confido: quomodo dicitis animæ meæ: Transmigra in montem sicut passer?

3 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde.

4 Quoniam quæ perfecisti, destruxerunt: iustus autem quid fecit?

5 Dominus in templo sancto suo, Dominus in cælo sedes eius: Oculi eius in pauperem respiciunt: palpebræ eius interrogant filios hominum.

6 Dominus interrogat iustum et impium: qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.

7 Pluet super peccatores laqueos: ignis, et sulphur, et spiritus procellarum pars calicis eorum.

8 Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit: æquitatem vidit vultus eius.

Ler em outra tradução

Comparar lado a lado

Estude este capítulo no WhatsApp

Peça à IA da Bíblia Fala para explicar Salmos 10, comparar traduções ou montar um estudo — tudo direto pelo WhatsApp.